Evangelium secundum Matthaeum*

Caput 3: Versus 13

Tunc venit.Quando Joannes praedicabat et baptizabat, scilicet quando Jesus triginta erat annorum, ostendens nullum debere sacerdotem vel praedicatorem fieri nisi utilis aetatis. Sicut Joseph tricenarius regnum Aegypti suscepit. David regnum ea aetate inchoavit: Ezechiel prophetiam promeruit. Venit Jesus his de causis ut baptisma Joannis comprobaret, et ut (quia homo erat) omnem impleret justitiam et legis humilitatem: et ut aquas sanctificans, per columbam in lavacro, adventum Spiritus sancti ostenderet. Venit enim non necessitate ablutionis, sed ut nemo quantumlibet sanctus baptismi gratiam superfluam judicaret.A Galilaea in Jordanem.Galilaea, transmigratio: Jordanis, descensus. Qui ergo vult baptizari transmigret a vitiis, et descendens humilietur.
(* Traductions européennes)